- TRIA
- TRIAcastrum splendidum Ducis Longovillae, in tractu Vexino Francico, in provinc. Insul. Franciae, inter Calvomontium ad Ortum, et Gisorium ad Occasum, 13. leuc. a Lutetia in circium. Vulgo Trie. aliter Trea vel Triea, quod nomen Gallis fecêre ex traiecto, e quo Germani tricht, trecht et drecht formârunt, ur Maestricht, Virecht, Dordrecht: quorum Latina. Traiectum ad Mosam, Traiectum ad Rhenum, Dordracum. Ita ergo Galli Trae vel Tria, vulgo Trie, quô nomine varia sunt in Gallia loca. In Veliocassibus, Trie: Item Trea Castellum Trie le chasteau; quae ambo assident amni in Ettam infra Gisortium influenti. Tria Portus Trie le-port, vulgo Trille port, in Meldis; itidem Tria Bardulfi Trie le Bardou, corrupte Trille Bardou, et alia: quae omnia ad traiectum fluviorum sunt posita. Quamquam et Trie columbarii genus est, ut docent Leges Britannicae, aliarumque regionum. Vide Hadr. Valesium praefatum, Notit. Galliae, in voce Traiectum inferius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.